Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum
ascendit Hierosolymam a Caesarea
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum
adversus Paulum et rogabant eum
postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum
Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem
maturius profecturum
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si
quod est in viro crimen accusent eum
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut
decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et
iussit Paulum adduci
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab
Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas
obicientes quas non poterant probare
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem
Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens
Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari
apud me
dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet
iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso
mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest
me illis donare Caesarem appello
tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem
appellasti ad Caesarem ibis
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et
Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit
de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes
sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum
damnationem
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare
aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat
accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die
sedens pro tribunali iussi adduci virum
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant
de quibus ego suspicabar malum
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant
adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus
vivere
haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si
vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire
cras inquit audies eum
altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa
ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis
nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum
interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non
oportere eum vivere amplius
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso
autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod
produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut
interrogatione facta habeam quid scribam
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas
eius non significare